Transkription:
fructum eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid
secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? Scriptum est enim in lege Mosis;
non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bubus cura est Deo? an propter nos uti-
que dicit? nam propter nos scripta sunt; quoniam debet in spe qui arat, ara-
re et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritalia seminavimus, mag-
num est si nos carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes
sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate; sed omnia sustinemus,
ne quod offendiculum demus evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operan-
tur quae de sacrario sunt, edunt: qui altario deserviunt cum altario,
participantur? Ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant, de evan-
gelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec ut ita fi-
ant in me; bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis eva-
cuet. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit;
vae enim mihi est, si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo;
si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? ut e-
vangelium praedicans, sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potesta-
te mea in evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plu-
res lucri facerem. Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucra-
rer. His qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem
[sub lege] ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant la qui face-
rem, tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem
Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, ut
infirmos lucri facerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos fa-
cerem. Omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar, nescitis
quod hii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit
bravium? Sic currite ut conprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit